John
Chapter 8
- 1
Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
- 2
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
- 3
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
- 4
et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
- 5
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
- 6
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
- 7
Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
- 8
Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
- 9
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
- 10
Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
- 11
Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
- 12
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
- 13
Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
- 14
Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
- 15
Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
- 16
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
- 17
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
- 18
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
- 19
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
- 20
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
- 21
Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
- 22
Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?
- 23
Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
- 24
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
- 25
Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
- 26
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
- 27
Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
- 28
Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :
- 29
et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
- 30
Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
- 31
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
- 32
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
- 33
Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
- 34
Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
- 35
Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
- 36
Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
- 37
Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
- 38
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
- 39
Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
- 40
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
- 41
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
- 42
Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
- 43
Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
- 44
Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
- 45
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
- 46
Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
- 47
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
- 48
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
- 49
Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
- 50
Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
- 51
Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
- 52
Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
- 53
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?
- 54
Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
- 55
et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
- 56
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
- 57
Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?
- 58
Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
- 59
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.