Iob
Caput VIII
- I
Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
- II
Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?
- III
Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
- IV
Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
- V
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;
- VI
si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
- VII
in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
- VIII
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
- IX
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
- X
et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
- XI
Numquid virere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
- XII
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
- XIII
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
- XIV
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
- XV
Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
- XVI
Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
- XVII
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
- XVIII
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
- XIX
Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
- XX
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
- XXI
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
- XXII
Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.