Ieremiæ
Caput V
- I
Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei.
- II
Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
- III
Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
- IV
Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
- V
Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula.
- VI
Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum.
- VII
Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
- VIII
Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
- IX
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
- X
Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
- XI
Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
- XII
Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.
- XIII
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : hæc ergo evenient illis.
- XIV
Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
- XV
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
- XVI
Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.
- XVII
Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
- XVIII
Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
- XIX
Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
- XX
Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :
- XXI
Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.
- XXII
Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
- XXIII
Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.
- XXIV
Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
- XXV
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :
- XXVI
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
- XXVII
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.
- XXVIII
Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
- XXIX
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?
- XXX
Stupor et mirabilia facta sunt in terra :
- XXXI
prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?