Jeremy
Chapter 42
- 1
Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
- 2
dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur :
- 3
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
- 4
Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
- 5
Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :
- 6
sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
- 7
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
- 8
vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
- 9
Et dixit ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus :
- 10
Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
- 11
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus :
- 12
et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
- 13
Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
- 14
dicentes : Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus :
- 15
propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
- 16
gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.
- 17
Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
- 18
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
- 19
Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda : Nolite intrare Ægyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
- 20
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
- 21
Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.
- 22
Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.