Jeremy

Chapter 35

  1. 1

    Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :

  2. 2

    Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.

  3. 3

    Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,

  4. 4

    et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli :

  5. 5

    et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.

  6. 6

    Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :

  7. 7

    et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.

  8. 8

    Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ,

  9. 9

    et non ædificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :

  10. 10

    sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.

  11. 11

    Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ : et mansimus in Jerusalem.

  12. 12

    Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

  13. 13

    Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.

  14. 14

    Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.

  15. 15

    Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

  16. 16

    Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.

  17. 17

    Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.

  18. 18

    Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,

  19. 19

    propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.