Iacobi
Caput V
- I
Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
- II
Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
- III
Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
- IV
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
- V
Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
- VI
Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
- VII
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
- VIII
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
- IX
Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
- X
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
- XI
Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
- XII
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
- XIII
Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
- XIV
Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
- XV
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
- XVI
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
- XVII
Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
- XVIII
Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
- XIX
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
- XX
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.