Iacobi
Caput III
- I
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
- II
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
- III
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
- IV
Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
- V
Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
- VI
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
- VII
Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
- VIII
linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
- IX
In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
- X
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
- XI
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
- XII
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
- XIII
Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
- XIV
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
- XV
non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
- XVI
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
- XVII
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
- XVIII
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.