ad Hebræos
Caput III
- I
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
- II
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
- III
Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
- IV
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
- V
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
- VI
Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
- VII
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
- VIII
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
- IX
ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
- X
quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
- XI
sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
- XII
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
- XIII
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
- XIV
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
- XV
Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
- XVI
Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
- XVII
Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
- XVIII
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
- XIX
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.