Genesis
Chapter 7
- 1
Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
- 2
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
- 3
Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
- 4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
- 5
Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.
- 6
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
- 7
Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
- 8
De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
- 9
duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
- 10
Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
- 11
Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :
- 12
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
- 13
In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
- 14
ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
- 15
ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
- 16
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
- 17
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
- 18
Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.
- 19
Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
- 20
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
- 21
Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,
- 22
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
- 23
Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
- 24
Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.