Genesis

Caput XXVI

  1. I

    Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

  2. II

    Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

  3. III

    et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

  4. IV

    Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

  5. V

    eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

  6. VI

    Mansit itaque Isaac in Geraris.

  7. VII

    Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

  8. VIII

    Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

  9. IX

    Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

  10. X

    Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :

  11. XI

    Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

  12. XII

    Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.

  13. XIII

    Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

  14. XIV

    habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

  15. XV

    omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

  16. XVI

    in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

  17. XVII

    Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

  18. XVIII

    rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

  19. XIX

    Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

  20. XX

    Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

  21. XXI

    Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

  22. XXII

    Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

  23. XXIII

    Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

  24. XXIV

    ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

  25. XXV

    Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.

  26. XXVI

    Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,

  27. XXVII

    locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

  28. XXVIII

    Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

  29. XXIX

    ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

  30. XXX

    Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

  31. XXXI

    surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

  32. XXXII

    Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

  33. XXXIII

    Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

  34. XXXIV

    Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

  35. XXXV

    quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.