Genesis
Caput XXI
- I
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
- II
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
- III
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
- IV
et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
- V
cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
- VI
Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
- VII
Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
- VIII
Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
- IX
Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
- X
Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
- XI
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
- XII
Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
- XIII
Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
- XIV
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
- XV
Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
- XVI
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
- XVII
Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
- XVIII
Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
- XIX
Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
- XX
Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
- XXI
Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
- XXII
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.
- XXIII
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
- XXIV
Dixitque Abraham : Ego jurabo.
- XXV
Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
- XXVI
Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
- XXVII
Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.
- XXVIII
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
- XXIX
Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?
- XXX
At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
- XXXI
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.
- XXXII
Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.
- XXXIII
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
- XXXIV
Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.