Genesis
Caput XVII
- I
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
- II
Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
- III
Cecidit Abram pronus in faciem.
- IV
Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
- V
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
- VI
Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
- VII
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
- VIII
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
- IX
Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
- X
Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
- XI
et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
- XII
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
- XIII
eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
- XIV
Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
- XV
Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
- XVI
Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
- XVII
Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
- XVIII
Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.
- XIX
Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
- XX
Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
- XXI
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
- XXII
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
- XXIII
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
- XXIV
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
- XXV
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
- XXVI
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
- XXVII
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.