Genesis
Caput XIV
- I
Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
- II
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
- III
Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
- IV
Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
- V
Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
- VI
et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
- VII
Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
- VIII
Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :
- IX
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.
- X
Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.
- XI
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :
- XII
necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
- XIII
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Eschol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
- XIV
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.
- XV
Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
- XVI
Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
- XVII
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
- XVIII
At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
- XIX
benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :
- XX
et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
- XXI
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.
- XXII
Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
- XXIII
quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :
- XXIV
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre : isti accipient partes suas.