Galatians
Chapter 6
- 1
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
- 2
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
- 3
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
- 4
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
- 5
Unusquisque enim onus suum portabit.
- 6
Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
- 7
Nolite errare : Deus non irridetur.
- 8
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
- 9
Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
- 10
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
- 11
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
- 12
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
- 13
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
- 14
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
- 15
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
- 16
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
- 17
De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
- 18
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.