ad Galatas
Caput V
- I
State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
- II
Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
- III
Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
- IV
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
- V
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
- VI
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
- VII
Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
- VIII
persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
- IX
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
- X
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
- XI
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
- XII
Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
- XIII
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
- XIV
Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
- XV
Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
- XVI
Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
- XVII
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
- XVIII
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
- XIX
Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
- XX
idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
- XXI
invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
- XXII
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
- XXIII
mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
- XXIV
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
- XXV
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
- XXVI
Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.