Exodus
Caput XXXV
- I
Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
- II
Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
- III
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
- IV
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
- V
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
- VI
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
- VII
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
- VIII
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
- IX
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
- X
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
- XI
tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
- XII
arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
- XIII
mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
- XIV
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
- XV
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
- XVI
altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
- XVII
cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
- XVIII
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
- XIX
vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
- XX
Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
- XXI
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
- XXII
viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
- XXIII
Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
- XXIV
argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
- XXV
Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
- XXVI
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
- XXVII
Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
- XXVIII
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
- XXIX
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
- XXX
Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
- XXXI
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
- XXXII
ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
- XXXIII
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
- XXXIV
dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
- XXXV
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.