Exodus
Caput XXXI
- I
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- II
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
- III
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
- IV
ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
- V
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
- VI
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
- VII
tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
- VIII
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
- IX
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
- X
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
- XI
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
- XII
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- XIII
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
- XIV
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
- XV
Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
- XVI
Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
- XVII
inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
- XVIII
Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.