Exodus
Caput XX
- I
Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
- II
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
- III
Non habebis deos alienos coram me.
- IV
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
- V
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
- VI
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
- VII
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
- VIII
Memento ut diem sabbati sanctifices.
- IX
Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
- X
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
- XI
Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
- XII
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
- XIII
Non occides.
- XIV
Non mœchaberis.
- XV
Non furtum facies.
- XVI
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
- XVII
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
- XVIII
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
- XIX
dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
- XX
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
- XXI
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
- XXII
Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
- XXIII
Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
- XXIV
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
- XXV
Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
- XXVI
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.