ad Ephesios
Caput III
- I
Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
- II
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
- III
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
- IV
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
- V
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
- VI
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
- VII
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
- VIII
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
- IX
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
- X
ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
- XI
secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
- XII
in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
- XIII
Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
- XIV
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
- XV
ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
- XVI
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
- XVII
Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
- XVIII
ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
- XIX
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
- XX
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :
- XXI
ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.