ad Ephesios
Caput II
- I
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
- II
in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
- III
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :
- IV
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
- V
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
- VI
et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :
- VII
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
- VIII
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
- IX
non ex operibus, ut ne quis glorietur.
- X
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
- XI
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :
- XII
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
- XIII
Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
- XIV
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
- XV
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :
- XVI
et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
- XVII
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
- XVIII
Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
- XIX
Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
- XX
superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
- XXI
in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
- XXII
in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.