Ecclesiastes

Chapter 11

  1. 1

    Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

  2. 2

    Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

  3. 3

    Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

  4. 4

    Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.

  5. 5

    Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

  6. 6

    Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.

  7. 7

    Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

  8. 8

    Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

  9. 9

    Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

  10. 10

    Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.