Baruch
Chapter 3
- 1
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
- 2
Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
- 3
quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ?
- 4
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
- 5
Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :
- 6
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :
- 7
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
- 8
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
- 9
Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam.
- 10
Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
- 11
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?
- 12
Dereliquisti fontem sapientiæ :
- 13
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
- 14
Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
- 15
Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ?
- 16
Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
- 17
qui in avibus cæli ludunt,
- 18
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ?
- 19
Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
- 20
Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,
- 21
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ;
- 22
non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
- 23
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
- 24
O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !
- 25
magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
- 26
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
- 27
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : propterea perierunt,
- 28
et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
- 29
Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ?
- 30
Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?
- 31
Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :
- 32
sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
- 33
qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
- 34
Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt :
- 35
vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
- 36
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.
- 37
Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
- 38
Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.