Baruch

Caput II

  1. I

    Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda :

  2. II

    ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,

  3. III

    ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.

  4. IV

    Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :

  5. V

    et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.

  6. VI

    Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc :

  7. VII

    quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos :

  8. VIII

    et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.

  9. IX

    Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis,

  10. X

    et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.

  11. XI

    Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :

  12. XII

    peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.

  13. XIII

    Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.

  14. XIV

    Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :

  15. XV

    ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.

  16. XVI

    Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.

  17. XVII

    Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino :

  18. XVIII

    sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.

  19. XIX

    Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :

  20. XX

    sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens :

  21. XXI

    Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

  22. XXII

    Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,

  23. XXIII

    et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.

  24. XXIV

    Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo :

  25. XXV

    et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.

  26. XXVI

    Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.

  27. XXVII

    Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :

  28. XXVIII

    sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,

  29. XXIX

    dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :

  30. XXX

    quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,

  31. XXXI

    et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient :

  32. XXXII

    et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei,

  33. XXXIII

    et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.

  34. XXXIV

    Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :

  35. XXXV

    et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.