Actus Apostolorum
Caput VIII
- I
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
- II
Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
- III
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
- IV
Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
- V
Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
- VI
Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
- VII
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
- VIII
Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
- IX
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
- X
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
- XI
Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
- XII
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
- XIII
Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
- XIV
Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
- XV
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
- XVI
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
- XVII
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
- XVIII
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
- XIX
dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
- XX
Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
- XXI
Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
- XXII
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
- XXIII
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
- XXIV
Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
- XXV
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
- XXVI
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
- XXVII
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
- XXVIII
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
- XXIX
Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
- XXX
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
- XXXI
Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
- XXXII
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
- XXXIII
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.
- XXXIV
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
- XXXV
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
- XXXVI
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
- XXXVII
Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
- XXXVIII
Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
- XXXIX
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
- XL
Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.