Actus Apostolorum
Caput XXVIII
- I
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
- II
Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
- III
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
- IV
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
- V
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
- VI
At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
- VII
In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
- VIII
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
- IX
Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
- X
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
- XI
Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
- XII
Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
- XIII
Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
- XIV
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
- XV
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
- XVI
Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
- XVII
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
- XVIII
qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
- XIX
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
- XX
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
- XXI
At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
- XXII
Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
- XXIII
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
- XXIV
Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
- XXV
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
- XXVI
dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
- XXVII
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
- XXVIII
Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
- XXIX
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
- XXX
Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
- XXXI
prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.