Actus Apostolorum

Caput XXVI

  1. I

    Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere :

  2. II

    De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,

  3. III

    maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.

  4. IV

    Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :

  5. V

    præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.

  6. VI

    Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :

  7. VII

    in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.

  8. VIII

    Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?

  9. IX

    Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,

  10. X

    quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.

  11. XI

    Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.

  12. XII

    In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,

  13. XIII

    die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.

  14. XIV

    Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.

  15. XV

    Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.

  16. XVI

    Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,

  17. XVII

    eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,

  18. XVIII

    aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.

  19. XIX

    Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :

  20. XX

    sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.

  21. XXI

    Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.

  22. XXII

    Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,

  23. XXIII

    si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.

  24. XXIV

    Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.

  25. XXV

    Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

  26. XXVI

    Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.

  27. XXVII

    Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.

  28. XXVIII

    Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.

  29. XXIX

    Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

  30. XXX

    Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.

  31. XXXI

    Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.

  32. XXXII

    Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.