Actus Apostolorum
Caput XIII
- I
Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
- II
Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
- III
Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
- IV
Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
- V
Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
- VI
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
- VII
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
- VIII
Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
- IX
Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
- X
dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
- XI
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.
- XII
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
- XIII
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
- XIV
Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
- XV
Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
- XVI
Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :
- XVII
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
- XVIII
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
- XIX
Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
- XX
quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
- XXI
Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
- XXII
et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
- XXIII
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
- XXIV
prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
- XXV
Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
- XXVI
Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
- XXVII
Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
- XXVIII
et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
- XXIX
Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
- XXX
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his
- XXXI
qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
- XXXII
Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :
- XXXIII
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
- XXXIV
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
- XXXV
Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
- XXXVI
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
- XXXVII
Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
- XXXVIII
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
- XXXIX
in hoc omnis qui credit, justificatur.
- XL
Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
- XLI
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
- XLII
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
- XLIII
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
- XLIV
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
- XLV
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
- XLVI
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
- XLVII
Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
- XLVIII
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
- XLIX
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
- L
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
- LI
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
- LII
Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.