3 John

Chapter 1

  1. 1

    Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.

  2. 2

    Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.

  3. 3

    Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

  4. 4

    Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

  5. 5

    Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

  6. 6

    qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

  7. 7

    Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.

  8. 8

    Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

  9. 9

    Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :

  10. 10

    propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

  11. 11

    Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.

  12. 12

    Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

  13. 13

    Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

  14. 14

    Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.