II ad Timotheum
Caput II
- I
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
- II
et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
- III
Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
- IV
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
- V
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
- VI
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
- VII
Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
- VIII
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
- IX
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
- X
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
- XI
Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
- XII
si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
- XIII
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
- XIV
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
- XV
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
- XVI
Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
- XVII
et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
- XVIII
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
- XIX
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
- XX
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
- XXI
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
- XXII
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
- XXIII
Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
- XXIV
Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
- XXV
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
- XXVI
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.