II ad Thessalonicenses
Caput III
- I
De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
- II
et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
- III
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
- IV
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
- V
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
- VI
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
- VII
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
- VIII
neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
- IX
Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
- X
Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
- XI
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
- XII
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
- XIII
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
- XIV
Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
- XV
et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
- XVI
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
- XVII
Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
- XVIII
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.