II ad Thessalonicenses
Caput II
- I
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
- II
ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
- III
Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
- IV
qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
- V
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
- VI
et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
- VII
Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
- VIII
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
- IX
cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
- X
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
- XI
Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
- XII
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
- XIII
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
- XIV
in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
- XV
Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
- XVI
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
- XVII
exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.