2 Paralipomenon
Chapter 4
- 1
Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
- 2
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
- 3
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
- 4
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
- 5
Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
- 6
Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
- 7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
- 8
Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
- 9
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære.
- 10
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
- 11
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
- 12
hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
- 13
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
- 14
Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
- 15
mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
- 16
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.
- 17
In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
- 18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
- 19
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
- 20
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
- 21
et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
- 22
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.