Liber I Paralipomenon

I Paralipomenon

Caput I

  1. I

    Adam, Seth, Enos,

  2. II

    Cainan, Malaleel, Jared,

  3. III

    Henoch, Mathusale, Lamech,

  4. IV

    Noë, Sem, Cham, et Japheth.

  5. V

    Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

  6. VI

    Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

  7. VII

    Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

  8. VIII

    Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

  9. IX

    Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.

  10. X

    Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.

  11. XI

    Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,

  12. XII

    Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

  13. XIII

    Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,

  14. XIV

    et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,

  15. XV

    Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.

  16. XVI

    Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.

  17. XVII

    Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

  18. XVIII

    Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

  19. XIX

    Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.

  20. XX

    Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

  21. XXI

    Adoram quoque, et Huzal, et Decla,

  22. XXII

    Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon

  23. XXIII

    et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.

  24. XXIV

    Sem, Arphaxad, Sale,

  25. XXV

    Heber, Phaleg, Ragau,

  26. XXVI

    Serug, Nachor, Thare,

  27. XXVII

    Abram : iste est Abraham.

  28. XXVIII

    Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

  29. XXIX

    Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

  30. XXX

    et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

  31. XXXI

    Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.

  32. XXXII

    Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.

  33. XXXIII

    Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

  34. XXXIV

    Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

  35. XXXV

    Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

  36. XXXVI

    Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.

  37. XXXVII

    Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.

  38. XXXVIII

    Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

  39. XXXIX

    Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

  40. XL

    Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.

  41. XLI

    Filii Dison : Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan.

  42. XLII

    Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.

  43. XLIII

    Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.

  44. XLIV

    Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

  45. XLV

    Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

  46. XLVI

    Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.

  47. XLVII

    Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.

  48. XLVIII

    Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.

  49. XLIX

    Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.

  50. L

    Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

  51. LI

    Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

  52. LII

    dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

  53. LIII

    dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

  54. LIV

    dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.