II Paralipomenon
Caput XXVII
- I
Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
- II
Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
- III
Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
- IV
Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
- V
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
- VI
Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
- VII
Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
- VIII
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
- IX
Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.