II Maccabæorum
Caput XI
- I
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant,
- II
congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
- III
templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium :
- IV
nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
- V
Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
- VI
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
- VII
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
- VIII
Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
- IX
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
- X
Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
- XI
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos :
- XII
universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
- XIII
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos :
- XIV
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
- XV
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens : et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
- XVI
Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judæorum salutem.
- XVII
Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quæ per illos significabantur, implerem.
- XVIII
Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quæ res permittebat, concessit.
- XIX
Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.
- XX
De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
- XXI
Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
- XXII
Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem.
- XXIII
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
- XXIV
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
- XXV
Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
- XXVI
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
- XXVII
Ad Judæos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem.
- XXVIII
Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.
- XXIX
Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
- XXX
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
- XXXI
ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.
- XXXII
Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
- XXXIII
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
- XXXIV
Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.
- XXXV
De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
- XXXVI
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.
- XXXVII
Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
- XXXVIII
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.