II Maccabæorum

Caput X

  1. I

    Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :

  2. II

    aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :

  3. III

    et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

  4. IV

    Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.

  5. V

    Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.

  6. VI

    Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.

  7. VII

    Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.

  8. VIII

    Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.

  9. IX

    Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.

  10. X

    Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala quæ in bellis gesta sunt.

  11. XI

    Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem.

  12. XII

    Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.

  13. XIII

    Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.

  14. XIV

    Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat.

  15. XV

    Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.

  16. XVI

    Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum :

  17. XVII

    multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.

  18. XVIII

    Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,

  19. XIX

    Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est.

  20. XX

    Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.

  21. XXI

    Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

  22. XXII

    Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.

  23. XXIII

    Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

  24. XXIV

    At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.

  25. XXV

    Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,

  26. XXVI

    ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.

  27. XXVII

    Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.

  28. XXVIII

    Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.

  29. XXIX

    Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes :

  30. XXX

    ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.

  31. XXXI

    Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

  32. XXXII

    Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.

  33. XXXIII

    Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.

  34. XXXIV

    At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.

  35. XXXV

    Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :

  36. XXXVI

    sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

  37. XXXVII

    Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.

  38. XXXVIII

    Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.