Nehemiæ
Caput VII
- I
Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
- II
præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
- III
et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
- IV
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
- V
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
- VI
Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
- VII
Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
- VIII
filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
- IX
filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
- X
filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
- XI
filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
- XII
filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
- XIII
filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
- XIV
filii Zachai, septingenti sexaginta :
- XV
filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
- XVI
filii Bebai, sexcenti viginti octo :
- XVII
filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
- XVIII
filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
- XIX
filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
- XX
filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
- XXI
filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
- XXII
filii Hasem, trecenti viginti octo :
- XXIII
filii Besai, trecenti viginti quatuor :
- XXIV
filii Hareph, centum duodecim :
- XXV
filii Gabaon, nonaginta quinque :
- XXVI
filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
- XXVII
Viri Anathoth, centum viginti octo.
- XXVIII
Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
- XXIX
Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
- XXX
Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
- XXXI
Viri Machmas, centum viginti duo.
- XXXII
Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
- XXXIII
Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
- XXXIV
Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
- XXXV
Filii Harem, trecenti viginti.
- XXXVI
Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
- XXXVII
Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
- XXXVIII
Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
- XXXIX
Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
- XL
Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
- XLI
Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
- XLII
Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
- XLIII
filii Josue et Cedmihel filiorum
- XLIV
Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
- XLV
filii Asaph, centum quadraginta octo.
- XLVI
Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
- XLVII
Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
- XLVIII
filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
- XLIX
filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
- L
filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
- LI
filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
- LII
filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
- LIII
filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
- LIV
filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
- LV
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
- LVI
filii Nasia, filii Hatipha,
- LVII
filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
- LVIII
filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
- LIX
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
- LX
Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
- LXI
Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
- LXII
filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
- LXIII
Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
- LXIV
Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
- LXV
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
- LXVI
Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
- LXVII
absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
- LXVIII
Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
- LXIX
cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
- LXX
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
- LXXI
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
- LXXII
Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
- LXXIII
Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.