II ad Corinthios
Caput VIII
- I
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :
- II
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
- III
quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
- IV
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
- V
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
- VI
ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
- VII
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
- VIII
Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
- IX
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
- X
Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :
- XI
nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
- XII
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
- XIII
Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
- XIV
In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
- XV
Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
- XVI
Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
- XVII
quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
- XVIII
Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
- XIX
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
- XX
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
- XXI
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
- XXII
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
- XXIII
sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
- XXIV
Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.