I Paralipomenon

Caput XXVI

  1. I

    Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

  2. II

    Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,

  3. III

    Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.

  4. IV

    Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,

  5. V

    Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

  6. VI

    Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.

  7. VII

    Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.

  8. VIII

    Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

  9. IX

    Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

  10. X

    De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

  11. XI

    Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

  12. XII

    Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

  13. XIII

    Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

  14. XIV

    Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

  15. XV

    Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.

  16. XVI

    Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

  17. XVII

    Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.

  18. XVIII

    In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

  19. XIX

    Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

  20. XX

    Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

  21. XXI

    Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

  22. XXII

    Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.

  23. XXIII

    Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

  24. XXIV

    Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.

  25. XXV

    Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

  26. XXVI

    Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

  27. XXVII

    de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

  28. XXVIII

    Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

  29. XXIX

    Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.

  30. XXX

    Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

  31. XXXI

    Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

  32. XXXII

    fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.