I Paralipomenon
Caput XXV
- I
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
- II
De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
- III
Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
- IV
Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :
- V
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
- VI
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
- VII
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
- VIII
Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
- IX
Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
- X
Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XI
Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XII
Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XIII
Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XIV
Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XV
Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XVI
Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XVII
Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XVIII
Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XIX
Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XX
Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXI
Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXII
Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXIII
Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXIV
Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXV
Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXVI
Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXVII
Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXVIII
Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXIX
Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXX
Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
- XXXI
Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.