New Testament Reference

THE CENSURE AND APPROBATION.

Cum huis versionis ac aeditionis authores, nobis de fide & eruditione sint probe cogniti, aliique S. Theologiae & linguae Anglicanae peritissimi viri contestati sint, nihil in hoc opere reperiri, quod non sit Catholicae Ecclesiae doctrinae, & pietati consentaneum, vel quod ullo modo potestati ac paci civili repugnet, sed omnia potius veram fidem, Reip. bonum, vitaeque ac morum probitatem promovere: ex ipsorum fide censemus ista utiliter excudi & publicari posse.

Petrus remigius, Archidiaconus maior Metropolitanae insignis Ecclesiae Rhemensis, Iuris Canonici Doctor, Archiepiscopatus Rhemensis generalis Vicarius.

Hubertus morus, Rhemensis Ecclesiae Decanus, & Ecclesiastes, & in sacratissimae Theologiae facultate Doctor.

Ioannes le besgue, Canonicus Rhemensis, Doctor Theologus, & Cancellarius Academiae Rhemensis.

Gulielmus balbus, Theologiae professor, Collegij Rhemensis Archimagister.

S. August. lib. 1. c. 3. de serm. Do. in monte.

Paupertate spiritus pervenitur ad Scripturarum cognitionem: ubi oportet hominem se mitem praebere, ne pervicacibus concertationibus indocilis reddatur.

We come to the understanding of Scriptures through poverty of spirit: where a man must shew himself meek-minded, lest by stubborn contentions, he become incapable and unapt to be taught.