Thobis
Caput IV
- I
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
- II
dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.
- III
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :
- IV
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
- V
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
- VI
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
- VII
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
- VIII
Quomodo potueris, ita esto misericors.
- IX
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
- X
Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
- XI
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
- XII
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
- XIII
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
- XIV
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
- XV
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
- XVI
Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
- XVII
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
- XVIII
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
- XIX
Consilium semper a sapiente perquire.
- XX
Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
- XXI
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :
- XXII
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
- XXIII
Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.