Thobis
Caput XII
- I
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?
- II
Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?
- III
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?
- IV
Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.
- V
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
- VI
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
- VII
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
- VIII
Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
- IX
quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam.
- X
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
- XI
Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
- XII
Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
- XIII
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
- XIV
Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
- XV
Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
- XVI
Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
- XVII
Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
- XVIII
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
- XIX
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
- XX
Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
- XXI
Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
- XXII
Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.