Iob
Caput XXXII
- I
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
- II
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
- III
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
- IV
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
- V
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
- VI
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
- VII
Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
- VIII
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
- IX
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
- X
Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
- XI
Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
- XII
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
- XIII
Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
- XIV
Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
- XV
Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
- XVI
Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
- XVII
respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
- XVIII
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
- XIX
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
- XX
Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
- XXI
Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
- XXII
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.