Iob
Caput XXX
- I
Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
- II
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
- III
egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
- IV
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
- V
qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
- VI
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
- VII
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
- VIII
filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
- IX
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
- X
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
- XI
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
- XII
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
- XIII
Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
- XIV
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
- XV
Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
- XVI
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
- XVII
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
- XVIII
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
- XIX
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
- XX
Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
- XXI
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
- XXII
Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
- XXIII
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
- XXIV
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
- XXV
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
- XXVI
Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
- XXVII
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.
- XXVIII
Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
- XXIX
Frater fui draconum, et socius struthionum.
- XXX
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
- XXXI
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.