Iob

Caput XXIV

  1. I

    Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

  2. II

    Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.

  3. III

    Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

  4. IV

    Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

  5. V

    Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

  6. VI

    Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

  7. VII

    Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :

  8. VIII

    quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.

  9. IX

    Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

  10. X

    Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

  11. XI

    Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

  12. XII

    De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.

  13. XIII

    Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

  14. XIV

    Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.

  15. XV

    Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

  16. XVI

    Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

  17. XVII

    Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

  18. XVIII

    Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

  19. XIX

    Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.

  20. XX

    Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

  21. XXI

    Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.

  22. XXII

    Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.

  23. XXIII

    Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.

  24. XXIV

    Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.

  25. XXV

    Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?