Ezechiel

Chapter 35

  1. 1

    Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

  2. 2

    Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

  3. 3

    Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

  4. 4

    Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.

  5. 5

    Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ :

  6. 6

    propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

  7. 7

    Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.

  8. 8

    Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

  9. 9

    In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.

  10. 10

    Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :

  11. 11

    propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

  12. 12

    Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.

  13. 13

    Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.

  14. 14

    Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam :

  15. 15

    sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus.