Ezechielis

Caput XV

  1. I

    Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

  2. II

    Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?

  3. III

    numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?

  4. IV

    Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?

  5. V

    Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

  6. VI

    Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.

  7. VII

    Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

  8. VIII

    et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.