ad Ephesios
Caput VI
- I
Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
- II
Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
- III
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
- IV
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
- V
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
- VI
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
- VII
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
- VIII
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
- IX
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
- X
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
- XI
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
- XII
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
- XIII
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
- XIV
State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
- XV
et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
- XVI
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
- XVII
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
- XVIII
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
- XIX
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
- XX
pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
- XXI
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
- XXII
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
- XXIII
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
- XXIV
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.