Deuteronomii
Caput XXXIV
- I
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
- II
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
- III
et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
- IV
Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
- V
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :
- VI
et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.
- VII
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
- VIII
Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
- IX
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
- X
Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
- XI
in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
- XII
et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.